Επιμέλεια θεμάτων: Σόνια Σιούτη
Α. ΚΕΙΜΕΝΟ
i. Hannibal, dux Carthaginiensis, VI et XX annos natus, omnes gentes Hispaniae bello superavit
et Saguntum vi expugnavit. Postea Alpes, quae Italiam ab Gallia seiungunt, cum elephantis transiit. Ubi in Italia fuit,
apud Ticinum, Trebiam, Trasumenum et Cannas copias Romanorum profligavit et
delevit. Populus Romanus cladem Cannensem pavidus
audivit. In agro Falerno Hannibal ex insidiis Fabii Maximi se expedivit.
Postquam XIV annos in Italia complevit, Carthaginienses eum in Africam
revocaverunt. Ibi Hannibal bellum cum Romanis
componere frustra cupivit. Denique cum P. Scipione apud Zamam dimicavit, sed
Romani victoriam reportaverunt.
ii. Manius Curius Dentatus maxima frugalitate utebatur, quo facilius divitias contemnere posset. Die quodam Samnitium legati ad eum venerunt. Ille
se in scamno assidentem apud focum et ex ligneo
catillo cenantem eis spectandum praebuit.
Samnitium divitias contempsit et Samnites paupertatem eius mirati sunt. Nam cum ad eum magnum pondus auri publice missum attulissent, ut eo uteretur, vultum risu solvit
et protinus dixit: “Supervacaneae, ne dicam ineptae,
legationis ministri, narrate Samnitibus Manium Curium malle locupletibus
imperare quam ipsum fieri locupletem; et mementote me nec acie vinci nec
pecunia corrumpi posse”.
iii. Caesar ex
captivis cognoscit quae apud Ciceronem gerantur quantoque in periculo res
sit. Tum cuidam ex equitibus Gallis
persuadet ut ad Ciceronem epistulam deferat. Curat et providet ne, intercepta
epistula, nostra consilia ab hostibus cognoscantur. Quam ob rem epistulam conscriptam
Graecis litteris mittit. Legatum monet ut, si adire non possit, epistulam ad
amentum tragulae adliget et intra castra
abiciat. In litteris scribit se cum
legionibus celeriter adfore. Gallus, periculum veritus,
constituit ut tragulam mitteret. Haec casu
ad turrim adhaesit et tertio post die a quodam
milite conspicitur et ad Ciceronem defertur. Ille epistulam perlegit militesque adhortatur ut
salutem sperent.
Β. ΠΑΡΑΤΗΡΗΣΕΙΣ
1.
Να μεταφράσετε στα νέα ελληνικά τα ακόλουθα αποσπάσματα:



Μονάδες 40
2. Να γράψετε τους τύπους που ζητούνται:















Μονάδες 15
3. Να γράψετε τους τύπους που ζητούνται:















Μονάδες 15
4.
Να
μετατρέψετε την σύνταξη στην αντίθετή της:


Μονάδες 5
5.
copias Romanorum profligavit et delevit: Να συμπτύξετε την πρώτη πρόταση σε
μετοχικό σύνολο.
Μονάδες 2
6.
ut ad Ciceronem epistulam deferat: Να σχηματίσετε την συντακτικά
ισοδύναμη μορφή.
Μονάδες 3
7.
In litteris scribit se cum legionibus celeriter adfore: Να αντικαταστήσετε το ρήμα με το dicitur και να επιφέρετε τις αναγκαίες
αλλαγές.
Μονάδες 3
8.
quo facilius divitias contemnere posset: Να γράψετε το είδος της δευτερεύουσας
πρότασης και να δικαιολογήσετε την εισαγωγή της.
Μονάδες 2
9. intercepta (epistula): Να σχηματίσετε τη συντακτικά ισοδύναμη μορφή.
Μονάδες 5
10.
Να χαρακτηρίσετε συντακτικά τους υπογραμμισμένους
τύπους.
Μονάδες 10
Σχόλια